TRASPORTO AL SEPOLCRO  - Ceto dei Corallai 

Atto del notaio
Diego Martino Ximenes 5 aprile 1619 corda 10562   pag. 440 verso

 

 

 

 

Quia venerabilis societas pretiosissimi sanguinis Christi huius Invictissime civitatis Drepani solita est quolibet anno in die veneris sancti  in memoriam passionis domini nostri Jesu Christi conducere per totam istam civitatem misteria passionis domini nostri Jesu Christi et ut dicitur casacza magna devotione et edificatione tote istius civitatis et inter alia misteria que in dicto die veneris sancti conducuntur conducitur misterium con lo Christo dentro lo linczolo quale porta sancto Joanne evangelista, Juseppi Abarimattia, Nicodemo et Maria Madalena portato a sappellire et ut dictum misterium conducatur maiori honore et reverentia consules artis curallarij cum interventu magistrorum multoties requisiverunt et per nonnullos requiri fecerunt rectorem et frates dicte societatis sanguinis Christi quatenos voluissent et contentarentur dare dictum misterium dictis consulibus et magistris artis curallarij quod dicti consules et magistri se obligaverint videlicet: quatuor eorum vicissim ut dicitur portare in collo dictum misterium et restans dictorum magistrorum asociare dictum misterium cum suis torcis accensis in manibus quod misterium tam dicti consules quam dicti rector et fratres detinere habeant et debeant intus ecclesiam dicte societatis et agnoscentes dicti rector et fratres dicte societatis dictam oblactionem fore et esse in beneficium dicte societatis et in honorem huius civitatis fatto prius collegio inter eos contenti extiterunt eis dare dictum misterium et devenire ad infrascriptum actum modo et forma quibus infra.

Et hac excaussa prefati magister Antonius Pompeyano, magister Leonardus lu Buczo, magister Jacobus lu Specziali et magister Philippus Magliocco consules artis curallarij huius civitatis Drepani pro se et successoribus suis in perpetuum nec non et magister Leonardus Mursia, magister Thomas Pompeiano, magister Joseph de Pirao, magister Joannes Petrus Magliocco, magister Antonius Campiglia, magister Simon Barretti, magister Roccus de Valentia, magister Didacus de Seria, magister Petrus Piczardo, magister Marius Barbara, magister Franciscus Campiglia, magister Andreas de Philippo, magister Vitus Mirabili, magister Mattheus deo Livolsi, magister Andreas de Bartholo, magister Marius Barbara, magister Joseph lo Lignaloro, magister Joannes Crivello, magister Battista Pizardo, magister Giulius Gianconti, magister Battista Cinciolo, magister Joseph lo Crasto, magister Nicolaus Furco, magister Nicolaus Ciotta, magister Vitus Joannes Greco, magister  Julius  la  Targia,  magister  Marius Saporita et magister Nicolaus lo Crasto magistri curallarij cives Drepani mihi notario cogniti et coram nobis quilibet eorum principaliter et in solidum se obligantes renunciantes promiserunt convenerunt seque sollemniter obligaverunt et obligant quolibet anno incipiendo in anno presente in die veneris sancti in qua die conducuntur misteria passionis domini nostri Jesu Christi videlicet: quatuor eorum vicissim ut dicitur portare in collo dittum misterium con lo Cristo intus linteum quale porta sancto Gioanni evangelista, Joseppi Abaremattia, Nicodemo et Maria Madalena portato a seppellire et restans dittorum magistrorum associare dittum misterium cum suis torcis accensis in manibus [ad requisitionem] dictorum magistrorum et converto prefatus rector et frates dicte societatis se obligaverunt conservare dictum misterium intus ecclesiam dicte societatis. In pace.

Sub infrascriptis tamen pactis clausulis et conditionibus et primo quod ditti rector et fratres ditte societatis minime possint dictum misterium exemptum a manibus et posse dictorum consulum et magistrorum elevare quavis ex causa ex pacto.

Item quod sit in eleptione dictorum consulum si velint fieri alie persone in dicto misterio dittis consulibus benevise et quod fieri habeant et debeant ad expensas dictorum consulum casu quo eos fieri vellent  ex pacto.

Item quod casu quo ditti consules et magistri minime voluerint dictum misterium tali casu dictum misterium unam benefactis in dicto misterio forte factis sit et esse debeat dicte venerabili societati ex pacto.

 

Et predictam attendere

Iuraverunt

Unde

 

Testes Joseph Magliocco et Jacobus Francaviglia cives Drepani

 

Trascrizione del citato atto

 

Inizio pagina