LA SOLLEVAZIONE DELLA CROCE  - Ceto dei Falegnami 
Atto del notaio
Melchiorre Castiglione – 23 aprile 1620  

 

 

 

 

Testamur quod Joseph Antonius de Carissimo Gubernator societatis sanguinis Christi, Andreas de Vegna primus assistens et Stefanus Greco alias Lupi secundus assistens et Franciscus Barbara cancellarius officiales dicte societatis cives Drepani, mihi notario cogniti coram nobis intervenientes prius dictus de Carissimo gubernator in presenti actu in presentiarum et cum authoritate et consensu suprascriptorum officialium et infrascriptorum confratuum dicte societatis videlicet: fratis Francisci de Parisio militis sancti Joanni Hierosolimitani, Rochi de Valentia, magistri Julij Grosso, Viti Intornera, Joseph Ciotta, Francisci Cannizaro, magistri Joseph de Renda, magistri Battiste Cinciolo, Christofori de(o)Dato, magistri Mathei dio Livolsi et Francisci de Naro etiam mihi notario cognitorum presentium volentium et se expresse contentantium renunciantibus sponte concesserunt et concedunt magistro Leonardo de Agusta, magistro Silvestro Malerva et magistro Matheo la Turri consulibus artis ut dicitur di mastri di axia de hac civitate Drepani, nomine artis mihi notario cognitis presentibus et ab eis recipientibus misterium vulgariter dictum lo misterio che si mette in cruce lo Cristo tam pro eis quam pro infrascriptis magistris de axia de hac civitate Drepani, nomine artis mihi notario cognitis presentibus et ab eis recipientibus qui consules in solidum se obligaverunt et obligant nomine artis suprascriptis officialibus dicte societatis presentibus et stipulantibus pro eis et successoribus in dicta societate in perpetuum sociare quolibet anno supradictum misterium in die veneris sancti seu aliquo die et quando dicta societas faciet processionem cum dictis misterijs cum viginti luminarijs ut dicitur vinti intorchi a quatro michi micchi alias deficientes teneantur teneri voluerint ad unam et singula damna interesse et expensas et liceat dicto gubernatori et officialibus dicte societatis allogare vinti intorchi et quello che si consumera li detti delli detti vinti intorchi li detti consule nomine artis habiano a pagare lo interesso pro quanto interesse possint ad istantiam dictorum officialium quam dicti consules presentes et stipulantes fieri executionem cum pacto de non apponendo pro ut infrascripti ex pacto.

Cum pacto che non venendo a pigliare lo detto misterio et quello acompagnarlo per il modo che si ha detto di supra dicti consules teneantur et se obligaverunt et obligant dictis officialibus societatis presente solvere uncias quatuor in pecunia justi ponderis  statim et in contanti mancando in le cose premessi pro quibus ad istantiam ipsorum officialium quam dicti consules possint fieri executionem cum pacto de non approbando ut infra.

Presentibus ad hec omnia et singula predicta et infrascripta magistro Sebastiano Corso, magistro Francisco de Majo, magistro Leonardo de Pasquali, magistro Bartholomeo de Bartholo, magistro Francisco lo Longo, magistro Francisco de Dio, magistro Federico Baroni, magistro Nicolao Guarnotta, magistro Francisco Risuari, magistro Antonino Saladino, magistro Mario la Galia, magistro Joseph de Renda, magistro Joanne Antonio (Malerva), magistro Joseph de Renda di Francisco, magistro Joseph Incandila, magistro Joseph de Seno, magistro Nicolao lo Lungo, magistro Joanne de Majo, magistro Antonio de Agusta filio Leonardi, magistro Leonardo lo Lungo [spazio lasciato vuoto] etiam mihi notario cognitis presentibus et se obligantibus unusquisque pro ratha sua presentis consulibus nomine dicte artis suprascriptis ire ad sociandum dictum misterium quando fieri dictam processionem cum eius intorchia et non venendo detti mastri di axia acompagnare detto misterio quando si farra detta processione che in tal caso detti consule pozano allogare una intorchia a spesi di detti mastri obligati et che la detta spesa non sia pio di tareni tre per ogniuno che manchera a detta processione ex pacto.

Promittentes   dicti    officialibus    misterium predictum supra concessum eisdem consulibus dicte artis legitimam defendere et ab eorum posse non auferre exceptionem promiserunt dicti consules nomine artis illud non renuere quavis ex causa renuntiationibus privilegiis et consuetudinibus huius civitatis Drepani.

Cum etiam pacto che lo detto misterio havendo fenito la supradetta processione del modo predetto di supra che in tal caso lo detto misterio resta in potere di detta compagnia beneverum che detti consule se lo pozano pigliare abellire a loro volunta a spese detti consule nomine artis  ex pacto.

Convenerunt

Iuraverunt

Unde

 

Testes Antoninus Scudaniglio et Sebastianus Iammarinaro cives Drepani.

 

Trascrizione dell’atto di concessione del notaio Melchiorre Castiglione, volume 9996, carta 198 recto e verso e carta 227 recto (A.S.T.).

 

 

 

Inizio pagina