|
Quia venerabilis
societas pretiosissimi sanguinis Christi huius invictissime civitatis
Drepani est solita quolibet anno in die veneris sancti in memoriam
passionis domini nostri Jesu Christi conducere per totam istam civitatem
misteria passionis domini nostri Jesu Christi ut dicitur la casacza
magna devoctione et edificatione totius istius civitatis et inter alia
misteria que in dicto die veneris sancti conducuntur conducitur
misterium ut dicitur della licentia che domanda Cristo a Maria vergine
et ut dictum misterium conducatur maiori reverentia consules artis
aurificum cum interventu magistrorum aurificium multoties requisiverunt
et per nonnullos requiri fecerunt Joseph Antonium de Carissimo,
Battistam Cinciolo et don Franciscum Barbara gubernatorem et officiales
et fratres dicte societatis sanguinis Christi quatenus voluissent
et contentarentur dare dictum misterium dictis consulibus et magistris
artis aurificium quod dicti consules et magistri se obligaverint
asociare dictum misterium cum suis torcis accensis in manibus et dictos
consules et magistros cum dictis torcis accensis non posse esse minus
viginti et agnoscentes dicti gubernator et frates officiales
dicte societatis dictam oblactionem fore et esse in benefitium dicte
societatis et in honorem huius civitatis facto prius colloquio inter eos
decrevit dictus gubernator cum interventu nonnullorum fratruum videlicet:
fratris Francisci Parisi, fratris Ugonis Parisi equitum
Hierosolimitanorum, Joanni Antonij de Angelo, Viti Intornera, Rocci de
Valentia, Francisci Cannizaro, Matthei deo Livolsi, raijsii Leonardo
de Peri, Viti la Rocca, Joannis Manriques et Stefani Greco alias Lupi
dictam oblactionem acceptare et dare dictis consulibus dictum misterium
et devenire ad infrascriptum obligactionis actum modo et forma quibus
infra.
Hinc est quod
hodie presenti die pretitulato prefati magister Sebastianus Candino et
magister Franciscus Greco consules dicte artis aurificum huius civitatis
Drepani pro se et successoribus suis in perpetuum nec non cum
interventu et consensu et presentiam infrascriptorum magistrorum
videlicet: Joanni Pauli Pescapei, Francisci Pisci, magistri Joseph
Serraino, magistri Joannis la Francisca, Joannis Greco, magistri
Francisci Corso filij Petri, Joannis Ballariano, Michaelis Testagrossa,
magistri Marij Sanctoro, Viti Magliocco, magistri Nicolaij Testagrossa,
magistri Battistam la Francisca, Andrea Oliveri, Battistam Serraino,
Matthei Gerbasi, Sebastiani Maiorana, Joannis de Vita, Salvatoris
Laczara, Michaelis de Messina, Antonini Arbiczola, Leonardi Cuculla,
Joseph Cuculla, Cosmi Monte et Joannis Battistam Monte magistri
aurificium civitatis Drepani mihi notario cognitorum coram nobis
presentium ita volentium ac se obligantium sponte et solemniter quilibet
eorum principaliter et in solidum se obligantes renunciantes promiserunt
convenerunt seque solemniter obligaverunt et obligant quolibet anno
incipiendo in anno presenti in die veneris sancti et in quocumque alio
die in qua die conducuntur misteria passionis domini nostri Jesu Christi
asociare dictum misterium cum suis torcis accensis in manibus et
convenerunt dicti consules et magistri non possint esse minus cum dictis
torcis accensis viginti omni contradictione cessante. In pace.
Sub infrascriptis
tamen pactis clausulis et conditionibus et primo che quando li detti
consuli et mastri delli arginteri non venissiro a compagnare lo detto
misterio con li detti vinti torci che in tal caso lo governaturi et
officiali di la compagnia possa allugari tanti torci quanto ci manchera
alla somma di detti venti torci ad interesse delli consuli delli arti di
arginteri per li quali interesse li officiali di detta compagnia possano
constringiri alli detti consuli et mastri a pagare detto interesse
cohercionibus quibus decet ex pacto realibus et personalibus coram
quibus iudicibus magistratibus huius civitatis Drepani et non aliter
nec alio modo.
Item cum et pacto
che li governaturi officiali et fratri di detta compagnia presenti et
futuri non possano ne debbiano in nessun conto fare altro misterio
lo quale vada innante detto misterio della licentia et quando per a
caso alcuno p con lo tempo volesse fare alcuno altro misterio in
tali caso sempre continuato tempore lo detto misterio della licentia
habbia di andare lo primo di tutti li altri misterij et che sempre detti
consuli et mastri di arginterij siano preferuti li primi di tutti li
altrij misterij ex pacto.
Et predictam
attendere
Iuraverunt
Unde
Testes Leonardus
Camaccio, Franciscus Vallilonghi et magister Joannes Antonius Bendici
cives Drepani.
a
|