|
Quia venerabilis
societas pretiosissimi sanguinis Christi huius Invictissime civitatis
Drepani est solita quolibet anno in die veneris sancti in memoriam
passionis domini nostri Jesu Christi conducere per totam istam civitatem
misteria passionis domini nostri Jesu Christi et ut dicitur la Casacza
Magna devoctione et edificazione totius istius civitatis et inter alia
misteria que in dicto die veneris sancti conducuntur conducitur
misterium ut dicitur de la licentia che quando Christo a maria
vergine lavao li pedi alli Apostoli et ut dictum misterium
conducatur maiori reverentia consules artis piscatorum cum interventu
nonnullorum piscatorum multoties requisiverunt et per nonnullos requiri
fecerunt Joseph Antonium de Carissimo, Battistam Cinciolo et Don
Franciscum Barbara gubernatorem et officiales dicte societatis sanguinis
Christi quatenus voluissent et contentarentur dare dictum misterium
dictis consulibus piscatorum et quod dicti consules se obligaverint
asociare dictum misterium cum suis torcis accensis in manibus et dictos
consules cum dictis torcis accensis non posse esse minus viginti et
agnoscentes dicti gubernator et officiales dicte societatis dictam
oblactionem fore et esse in benefictium dicte societatis et in honorem
huius civitatis facto prius colloquio inter eos decreverunt dictus
gubernator cum interventu nonnullorum fratruum videlicet: fratris
Francisci Parisi, fratris Ugonis Parisi equitum Hierosolimitanorum,
Joannes Antonij de Angelo Viti Intornera, Rocci de Valentia,
Francisci Cannizaro, Matthei deo Livolsi, Viti Intornera Petrij
Joannis Pirao, Alfonsi Abruczo, Blasij Luppino, Viti la Rocca, Stefani
Greco et Joannis Barra dictam oblactionem acceptare et dare dictis
consulibus dictum misterium et devenire ad infrascriptum obligationis
actum modo et forma quibus infra.
Hinc est quod hodie
presenti die pretitulato prefati rajsius Petrus lo Ginoisi, rajsius
Andreas Cuculla, Joseph Gratioso, Aloysius Russo, Lucianus Giacumetto
consules piscatorum casalis veteris nec non et Lionardus de Peri, Martinus Corso et Joseph Bologna consulibus piscatorum palatij civitatis
Drepani mihi notario cogniti coram nobis sponte et solemniter quilibet
eorum principaliter et in solidum se obligantes renunciantes pro se et
aliquis consulibus pro tempore existendibus videlicet: dicti consules
piscatorum casalis veteris pro duobus partibus et dicti consules
piscatorum palatij pro una parte promiserunt
convenerunt seque
solemniter obligaverunt et obligant quolibet anno incipiendo in anno
presente in die veneris sancti et in quacumque alio die in quo die
conducuntur misteria passionis domini nostri Jesu Christi asociare
dictum misterium cum suis torcis accensis in manibus et quod dicti
consules et piscatores non possint esse minus cum dictis torcis accensis
viginti omni contradictione cessante. In pace.
Sub in
cum pacto clausula et conditione che quando li detti consuli et
piscaturi non venissiro ad accompagnari lo detto misterio con li detti
vinti torci che in tali caso li governaturi et officiali di la compagnia
possa allugari tanti torci quanto ci manchera alla somma di detti vinti
torci ad interesse delli consuli delli piscaturi per li quali interessi
li officiali di detta compagnia possano costringiri alli detti consuli a
pagare detto interesse cohercionibus quibus decet et pactum realibus et
personalibus coram iudicibus magistratibus huius civitatis Drepani et in
quocumque alio foro curia et magistratus et non aliter hoc alio modo.
Et predictam
attendere
Iuraverunt
Unde
Testes magister
Nicolaus Furca et magister Andreas de Bartholo cives Drepani.
a
Contratto della concessione redatto dal notaio
Diego Martino Ximenes il sei Aprile 1621, quarta indizione, corda
archivistica 10559, carte 48 recto e verso e 197 recto
|