LA DEPOSIZIONE  - Ceto dei Sarti 
Atto del notaio
Diego Martino Ximenes – 3 aprile 1619

 

 

 

Quia venerabilis societas pretiosissimi sanguinis Christi huius Invictissime civitatis Drepani est solita quolibet anno in die veneris sancti in memoriam passionis domini nostri Jesu Christi conducere per totam istam civitatem misteria passionis domini nostri Jesu Christi et ut dicitur la Casacza magna devotione et edificatione totius istius civitatis et inter alia misteria que in dicto die veneris sancti conducuntur conducitur misterium dive Marie pietatis cum Christo in bracza sancto Joanne evangelista et Magdala et ut dictum misterium conducatur maiori reverentia consules artis sutoris cum interventu magistrorum sutorum multoties requisiverunt et per nonnullos requiri fecerunt rectorem et fratres dicte Societatis Sanguinis Christi quatenus voluissent et contentarentur dare dictum misterium dictis consulibus et magistris artis sutoris quod dicti magistri se obligaverint videlicet quattuor eorum vicissim ut dicies portare in collo dictum misterium et restans dictorum magistrorum  asociare dictum misterium  cum  suis torcis accensis in manibus et dictos magistros cum dictis torcis accensis non posse esse minus duodecim et quod in hoc presente anno dicti magistri sutores se obligaverint dare eidem societati torcias sex quas dictus rector et fratres conservare debent in arca facienda ad expensas dictorum magistrorum quam arcam tam dicti consules quam dicti rector et frates detinere debent intus ecclesiam dicte societatis cum duabus clavibus unam quorum detinere habeat et debeat rector dicte societatis et alteram consules dicte artis et quod dicta elemosina fienda per dicti consules et magistros teneantur dicti consules facere tot torcias aut beneficium dicto misterio dictis consulibus bene visum et agnoscentes dicti rector et fratres dicte societatis dictam obligationem fore et esse in beneficium dicte societatis et in honorem huius civitatis facto prius colloquio inter eos decrevit dictus rector cum interventu nonnullorum fratrum dictam oblactionem acceptare dare dictis consulibus dictum misterium et devenire ad infrascriptum actum modo et forma quibus infra.

Hinc est quod hodie presenti die pretitulato dicti magister Vincentius Piscopo, magister Franciscus Prinzi et magister Joannes de Urtugno consules dictis artis sutoris huius civitatis Drepani pro se et successoribus suis in perpetuum nec non et magister Petrus Navarro, magister Philippus de Chiaza, magister Joseph la Barbera, magister Petrus Campanella, magister Vitus Moretto, magister Joseph Buscaino, magister Franciscus de Peri, magister Didacus Piscopo, magister Hieronimus Lo Arzante, magister  Nicolaus  Corso ,  magister  Honofrius  Campanella, magister Salvator Rallo, magister Dominicus Teglio, magister Dominicus de Vita et Joannes Antonius Tubia magistri sutores civitatis Drepani mihi notario cogniti coram nobis sponte et solemniter quilibet eorum principaliter et in solidum se obligantes renunciantes promiserunt convenerunt seque solemniter obligaverunt et obligant quolibet anno incipiendo in anno presente in die veneris sancti in qua die conducuntur misteria passionis domini nostri Jesu Christi videlicet quatuor eorum vicissim ut dicies portare in collo dictum misterium dive Marie pietatis cum lo Christo in bracza sancto Joanne evangelista et Magdala et restans dictorum magistrorum asociare dictum misterium cum suis torcis accensis ad requisitionem dictorum magistrorum ac etiam dicti consules et magistri se obligaverunt et obligant dare in hoc presente anno dicte societatis torcias sex quas dicti rector et fratres conservare debent in arca fienda ad expensas dictorum magistrorum quem detinere habeant et debeant intus ecclesiam dicte societatis cum duabus clavibus unam quarum detinere habeat et debeat dictus rector et alteram dicti consules omni contradictione cessante in pace.

Sub pactis infrascriptis tamen pactis clausulis et conditionibus et quod che li ditti rectore et fratelli di ditta compagnia del sangue di Christo non possano  levare detto misterio di poteri di detti consuli et mastri di custureri per nessuna causa ex pacto.

Item  che  della  elemosina  che farranno detti mastri et consuli siano  obligati  detti consuli farni tanti torci overo beneficare lo detto misterio ad eleptione di detti consuli ex pacto item che li detti mastri che accompagniranno ditto misterio con li torci allumati in mano non possano essere meno di dudici altrimente contravenendo detti mastri et consuli alli cosi premissi et di supra narrati tali casu li benefitij fatti per li detti consuli et magistri si intendano acquistati alla ditta compagnia del sangue di Christo ex pacto.

Et predictam attendere

Iuraverunt

Unde

Testes don Franciscus Barbara, confrater Ugo Parisi cives Drepani

 

 

Contratto di concessione del mistere detto della “deposizione di Cristo” rogato da Diego Martino Ximenes il tre aprile 1619, nella minuta di corda archivista 10559, carta 49 recto e verso e 206 recto – A.S.T.

 

 

 

 

Inizio pagina