LA FERITA AL COSTATO  - Ceto dei Funai 
Atto del notaio
Melchiorre Castiglione – 25 aprile 1620  

 

 

 

 

Testamur quod Joseph Antonius de Carissimo Gubernator societatis sanguinis Christi, Andreas de Vegna primus assistens et Stefanus Greco alias Lupi secundus assistens et Franciscus Barbara cancellarius officiales dicte societatis cives Drepani mihi notario cogniti coram nobis intervenientes prius dictus de Carissimo gubernator in presenti actu in presentiarum et cum authoritate et consensu suprascriptorum officialium et infrascriptorum confratruum dicte societatis videlicet: fratis Francisci de Parisio militis sancti Joanni Hierosolimitani, Battiste Cinciolo, Viti Intornera, Rocci de Valentia, Joseph Sdrael, Berti Mazasita, Julij Grosso, Francisci de Naro, Mathei diò Livolsi, Leinardi de Philippi etiam mihi notario cognitorum presentium volentium et se expresse contentantium renunciantibus et sponte concesserunt et concedunt  Joseph  lo Monaco, magistro Battiste Gennaro et magistro Antonino de Patti consulibus artis ut dicitur de curdari de hac civitate Drepani nomini artis mihi notario cognitis presentibus et ab eis recipientibus misterium dicto vulgariter lo misterio dello Cristo in cruci tam pro eis quam pro infrascriptis magistris curdariis qui consules in solidum se obligaverunt et obligant nomine artis suprascriptis officialibus dicte societatis sanguinis Christi presentibus et stipulantibus pro eis et successoribus in dicta societate in perpetuum sociare quolibet anno supradictum misterium in die veneris sancti seu in aliquo die et quando dicta societas sanguinis Christi faciet processionem cum dictis misteriis cum viginti intorcia alias deficientes teneantur et teneri voluerint ad unam et singula damna in tali casu et ex pacto et liceat dicto gubernatori et officialibus dicte societatis allogare vinti intorchi et quelli che si consumera delli detti intorchi che in tal caso li detti consule nomine artis habbiano a pagare lo interesso pro quanto interesse possini et quod ad istantiam dictorum officialium dicte societatis sanguinis Christi quam dicti consules nomine artis presentes et stipulantes possunt fieri executionem cum pacto de non opponendo pro ut infrascripti ex pacto.

Presentibus ad hec omnia et singula predictum et infrascriptorum Francisco Taranto, Bastiano Pipituni, Antonio Mazonello, Cusumano lo Rinaloro, Hieronimo Margutta, magistro Bartolomeo Ricupro, magistro Joanni Antonio Gramignano, magistro Andrea Lumbardo, magistro Joseph Taranto, magistro Mario Taranto, magistro Joseph Scafili, magistro Leonardo  Xagegi,   magistro  Francisco Lumbardo,  magistro Paulo Xamudello, magistro Francisco Gramignano, magistro Joseph Cuculla, magistro Francisco Antonio Ricupro, magistro Matheo de Adamo, magistro Vito Joanni di Trapani et magistro Joseph Trentacosti etiam mihi notario cognitis presentibus et se obligantibus unusquisque pro ratha sua ire ad sociandum dictum misterium quando fieri dictam processionem et che non venendo cum eius intorcia et che non venendo detti mastri curdari a compagnare detto misterio quando si farra detta processione che in tal caso li detti consuli pozano allogare una intorcia a spese  di detti mastri obligati et che la detta spesa non sia pio di tareni tre per ogniuno che manchera a detta processione ex pacto.

Promittentes dicti officiales misterium predictum supra concessum eisdem consulibus dicte artis legitimam defendere et ab eorum posse non auferre exceptionem promiserunt dicti consules nomine artis illud non renuere quavis ex causa renuntiationibus privilegiis et consuetudinibus huius civitatis Drepani.

Cum pacto che lo supradetto misterio che havendo fenito  la supradetta processione del modo predetto di supra che in tal caso lo detto misterio resta in potere di detta compagnia beneverum che detti consuli se lo pozano abelliri a loro volunta a spese di detti consule nomine artis ex pacto.

 

Convenerunt

Iuraverunt

Unde

 

Testes Marius Corso et Philippus Didacus Fardella

 

Testo dell’atto redatto da Melchiorre Castiglione il 23 aprile 1620. Archivio di Stato di Trapani, minuta, volume 9996, carta 203 recto verso carta 222 recto.

 

 

Inizio pagina